monumenta.ch > Lucanus > sectio 810 > 40 > bnf8562.6 > sectio 28 > sectio 1 > sectio 386 > sectio 3 > bnfGrec107.979 > sectio 561 > sectio 13 > bnf5129.7 > bnf5717.51 > sectio 25 > sectio 44 > 9 > bnf12590.110 > sectio 3 > bnf5717.76 > sectio 96 > 82 > 301 > bnf12590.210 > 8 > sectio 273 > bnf4862.247 > Regum II, 23 > sectio 6 > sectio 2 > bnf2607.106 > 26 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6436.46 > sectio 349 > bnf2607.121 > sectio 5 > 57
Ambrosius, De Tobia, § 56 <<<     >>> § 58

Ambrosius, De Tobia, § 57

1 Reddite ergo pignora, quae tenetis, quoniam fideiussorem idoneum repperistis.
2 sed obmurmurant adhuc dicentes quia licet tenere pignora et se lege defendunt.
3 aiunt enim: scriptum in Deuteronomio: si debitum fuerit tibi a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignorare pignus, sed foris stabis, et homo aput quem est debitum tuum proferet tibi foris pignus.
4 si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius, sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis, et dormiet in uestimento suo et benedicet te et erit in te misericordia coram domino deo tuo.
5 et alibi, inquiunt, scriptum est: non pignorabis molam neque lapidem superiorem molae, quoniam <animam> hic pignorat.
6 et alibi: non accipies pignus uestimenti uiduae.
7 unde argumentantur quia specialia pignora sint interdicta - non omnia -, id est pauperis et uiduae, molam quoque et lapidem superiorem molae prohibitum pignorari.
Ambrosius HOME

bnf1732.274

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik